UNIO

UNIO
I.
UNIO
nomen legis apud Aragonios, quâ olim libertati suae cavebant. Postquam enim Petrus cognomine ab Acinace, quod Legem de electione Regis strictô acinace discidisset, regnum fecisset hereditarium, ut nihilominus libertas sua manert salva, condiderunt Aragonii legem titulô Unionis in haec verba, Si Rex patrais leges violet, Aragomis liberum esto, citra crimen laesae Maiestatis, foedera inter se et cum vicinis, pro conservanda libertate intre aliumque Regem eligere, uti legimus apud Georg. Hornium, Orbe Imper. cum Notis l. Ioach. Felleri, p. 279. Vide supra ubi de Aragoniae Regno, voce Iustitia, item Nuca. Sed et sic dictum est Foedus, quos sub initum huius saeculi, in Imperio, Principes Statusque Euangelici aliique nonnulli, contra Pontificos quosdam Principes, qui foedus Ligam dictum inter se inierant, pepigerunt, occasione an Iuliacae successionis, an Donawerdensis causae? Dederunt autem Unioni nomen Reges Angliae, Galliae, Daniae, Sueciae, ordines Belgii, et praeter Venetos, varii in Italia Principes; Protestautes item per Germaniam et Princeps Transsylvaniae. Ligae vero Rex Hispaniae, Pontifex Rom. Domus Austriaca, Dux Bavariae, aliique non pauci. Quae utrinque, et quô successu eventuque gesta, vide apud Belli Germanici Sctiptores, et quaedam apud Fellerum, ad Georg. Hornium, ubi supra, p. 104. et 105. nec non hîc voce Liga.
II.
UNIO
veterib. Latinis σκόροδον μονοκέφαλον, caepe simplex et unicô capite constans. Columella, l. 12. c. 10. Pompeianam vel Ascaloniam caepam, vel etiam Marsicam simplicem, quam vocant unionem rustici,
eligito. Hodieque oignon Gallis, sed caeparum omne genus, appellari notum. Hinc grandioribus margaritis, quarum notitia circa Sullana demum tempora ad Romanos pervenit inditum nomen, quod unionum, i.e. caeparum figuram teferrent: quemadmodum iisdem longiores, elenchi, quod elenchi seu pittacia eâ formâ amphoris, ad indicandam vini aetatem, adfigerentur; et quae dim idiatae rotunditatis formam haberent, tympana vocitata sunt. Vide Salmas. ad Solin. p. 1169. alibique passim, ubi de aliis quoque vocis notionibus varia. Et quidem Unio, cum de pretiosa hac maris grandine sumitur, Vossio proprie margarita est, ex concha quae apud Rubrum Mare crescit ac coalescit, ex leg. 19. §. penult. ff. de auro et arg. leg. atque ita Plinius, Unio in maris Rubri profundo, Smaragdus in ima tellure quaeritur. Quod apertius idem Auctor, l. 9. c. 35. Hinc Propert. l. 1. Eleg. 14. v. 12.
Et legitur Rubris gemma sub aequoribus.
Lucanus, l. o. v. 677.
--- Innataque Rubris
Aequoribus custos pretiosae vipera conchae.
Et clariorem utiqu Unionem in Rubro Mari reperiri: Indicum vero, licet magnitudine praecellentem, specularium lapidum squamas assimilare, tradit Plinius. Nomen eidem inde, non quod numquam duo simul reperiantur, ut Solino, c. 20. proditum, et Isidoro, origin. l. 16. c. 10. verum, quia nulli duo reperiuntur indiscreti, Plin. l. 9. c. 35. Sed prior originatio placet magis. Sicut Margaritae vocabulum, si Eustathium audimus ad Il. α. fuerit a μαρμαίρειν; sin alios, a Persico vel Indico berberi, quô nomine conchas, in quibus margarita, vocant. Interim a conchis, in quibus nascitur, clare etiam distinxit Tertullianus, de Habitu mul. c. 6. Ferunt autem margaritum pinnae, pectines, myaces: Item μαργαρόμητρα, sive ut vocant, perularum mater: quae pectinem magis refert, quam pinna, ac facie exteriori scabritiem habet et rugas. Has conchas aperire se ac claudere constat, unde et μύες ἀπὸ τȏυ μύειν, dictae. AIunt vero noctu pandi, ut ex lunari aspergine, i. e. rore concipiant, atque purô illô et pellucidô humore inclarescente, parere candidum illum lapillum, quem Unionem dicimus, quae sententia Plinii est et exinde Solini, atque ex hoc Amm. Marcellini. Sed ut id de terrestribus conchis verum sit, falsum tamen fuerit de marinis, quarum cum aliae ἐμβύθιοι sint, aliae ἐπιπολάζουσαι καὶ ἀνωφερεῖς, teste Athenaeô, l. 3. c. 14. minores sunt hae, ut quae in mari superficie fluitant. Respondent quidem ad hoc, tantum conchis esse prudentiae, ut fundum petant, simul ac conceperint. Sed obstat, quod conchae maximas habentes margaritas, creentur in profundo: talesque non vagentur, sed fundo adhaerescant ita ut saepe opus sit, urinatores mergi ad 20. orgyarum altitudinem, sicut idem ait isidorus. Quate credibilius, ex eadem materia et animal gigni et lapidem, sed hunc creari ex puriori humore ac magis perspicuo: crescente dein animali, crescit quoque lapillus, sive os malis; nam utrôque modô Veteres loquuntur. Si fulguret, fieri minores, docet Plinius, l. 9. c. 35. idque fieri ait pro ieiunii modo. Sed tonitrû maiores potius reddi, censet idem: uti et Characenus Isidorus, apud Athen. ubi supra. Nempe imbris benficiô, tonitru consequentis: propter quam causam tubera quoque tum grandiora fiunt; neque ineleganter idcirco vocare possis Maris tubera: sicut non dissimili tralatione Maris poma appellavit Tertullianus, locô cit. Vide Gerh. Io. Voss. de or. et progr. Idol. l. 4. c. 47. Proprium iis esse, ut quo magis a Sole occultautur et radiis ardentibus, eo pulchiores evadant, scribit laudatus Athenaeus, l. cit. c. 8. Inter saxa, timentem piscantium insidias, sese occultare concham, etne capiatur, celitescere, certumque esse natantium ducem, quâ captâ, quae evaserint, redire ut capiantur, legimus apud Solin. c. 56. Rorem matutinum candidas facere, h. e. meliores: vespertinum aerem obscuras deterioresque, annotatum Isidoro, l. 16. c. 10. quae de quibus sint intelligenda conchis, ex praecedentibus videre est. Usus varius: ornabantur eô templa statuaeque Deorum, Cicer. I. Verr. Vide quoque Lamprid. in Alex. Seu. c. 51. Porticus publicae, unde P. Victor in 8. reg. ponit Porticum margaritariam, h. e. margaritis affixis splendidam, decoratamque. Mulierum colla, brachia, aures: Notus enim Unio Cleopatrae, de quo infra
prolixius; Metellae, apud Horatium, l. 2. Sat. 3. v. 239. ubi is sic de Clodio Aesopi Tragoedi silio,
Filius Aesopi detractam ex aure Metellae,
Scilicet ut decies solidum absorberet, acetô
Diluit insignem baccam. ---- ----
Vitellii, qui, cum exituro viaticum defuisset, detractum ex aure matris, eum solum pignoravit ad omnes itineris impensas, Suetonius in eo, c. 7. Imo coniungebant alii, quasi in quodam luxus certamine, duos, tres quatuorve atque ita utraque aure gerebant. Plinius, l. 9. c. 35. Hos (uniones) digitis suspendere et binos ac ternos auribus feminarum gloria est. Vide hanc in rem querelam Senecae, de Benefic. l. 7. c. 9. et Claudian. de VI. Consul. Honorii v. 561. ubi digitos quoque iis fulsisse docet, ut et supra ubi de Inauribus. Lolliam Paulinam, quae fuit Caii Principis matrona, smaragdis margaritisque opertam, alternô textu fulgentibus totô capite, crinibus, spiris, auribus, collô, manibus digitisque, quae summam quadringenties sestertium colligebant, se vidisse testatur Plinius ubi supra. ornamenta mamillarum ex tympanis margaritis, Paulus ICtus habet, l. 32. §. ult. ff. de aur. et arg. legat. Hinc vestibus inserti, unde nomine muliebris mundi comprehendebantur, Artemid. Oneiroc. l. 2. c. 5. Imo ad perones luxus descendit, imitatione Parthorum et Medorum, quos cum vidisset Romae Tertullianus, de Habitu mul. c. 7. In peronibus, inquit, uniones emergere de luto cupiunt.
Sed et Principum ephippia et phalerae margaritis radiabant. Varro apud Non. et Heliogabalus luxuriae monstrum, habuit in calceamentis margaritas et quidem sculptas, quod omnibus risum movit, quasi possent nobilium Artificum opera in pedibus cerni, Ael. Lampridius in eo, c. 23. Caligula absorpsit quoque exemplô Cleopatrae, Sueton. c. 37. etc. Quem luxum hisce Tertullianus, l. c. castigat: Sed si quid de mari Britannico au Indico, ambitio pascatur: Cochae genus est, non dico conchylio aut ostreo, sed nec peloride gratius de sapore. Ad hoc enim conchas noveris Maris poma. Quod si concha illa aliquid intrinsecus pustulat, vitium eisu magis debet esse, quam gloria: et licet Margaritum vocetur, non aliud tamen intelligendum, quam conchae illisu aliqua dura et rotunda verruca. Nec appensi solum vel affixi Uniones, sed et perforati sunt, ut pertusis in linea uterentur: Unde linea margaritorum triginta quinque, l. 26. ff. ad Leg. Falcid. Vide quoque Ulpianum, l. 27. §. si cum maritus, ff. ad leg. Aquil. etc. Ante Sullam vero usus eorum Romae ignotus, mox vero, ab eo invectus in urbem, tantum omnium Ordinum studium sensit, ut Caesar Dictator ritum margaritas gestandi tollere et latâ lege coercere fuerit coactus, Sueton. c. 43. Vide Thomam Dempsterum ad Rosin. l. 1. c. 13. Paralipom. ad Region. 9. Addam praedictis: Non in aethiopia modo, India, Rubroque mari, sed etiam in Britannico nasci aestuario. AUsonius in Mosella, v. 68.
Nota Caledoniis talis pictura Britannis,
Cum virides algas et rubra corallia nudat,
Aestus, et albentes concharum germina baccas.
Hodie Perlae, ita enim vulgo vocantur, quasi pilulae, laudatissimae veniunt e Mari Persico, item a Promontor. Comorino ad Insulam Zeilan, ubi conchas 100. granorum reperir est. Generantur et in Insula Borneo, quae, tametsi sint grandes, formae tamen elegantiâ a superioribus vincuntur. SIc et nonnullas ad Chinam et Iapanam piscantur, sed viles. etiam in Novo Orbe reperiuntur, verum cum Orientalibus minime conferendae, nam aut obscuri sunt, et nubili coloris, aut nullô orbe laevoreque commendantur, Garc ab Hort. l. 1. c. 57. Quibus tamen Uniones maxime commendari, indigitat Plinius, l. 9. c. 35. Conchas, inquiens, etiam captas, multô obrutas sale in vasis fictilibus, erosâ carne omni, nucleosque quosdam corporum, h.e. uniones decidere in ima. Dos omnis in candore, magnitudine, orbe, laevore, pondere. Nec omittendum, quod apud eund. Aelius Stylo Iugurthinô bellô, Unionum nomen impositum maxime grandibus margaritis prodit. Cum vero Margaritas rudes, dixit Ulpianus, l. 25. §. Margarita ff. de aur. et arg. leg. intelligit vel in nulla adhuc, ut Arnobius loquitur, opera coniectas: vel indigitat, sanos concharum partus, ut Plinius ait, multiplici constare cute: non improprie callum corporis ut existimari possit:itaque et purgari a peritis, consuevisse. Nomina eorum, ut vidimus Uniones, Tympana, Elenchi, Baccae etc. Graecis vetustioribus μονόκοκκα quasi uncia grana, recentioribus μοναχοὶ, imitatioen Latinorum. Vide Io. Laurentium, ICtum, Not. in Phaedrum, l. 3. fab. 12. et supra passim, vocibus inprimis Bedolach, Extractio, Margaritae, Margaritarit, Peninim, Perla etc. Inde formosi pueri uniones. Martiali, l. 12. Epigr. 49. v. extr. et teretes, appositô epithetô, Horatio, epod. 11. v. extr. et Petronio, qua de re vide Casp. BARthium, Animadvers. Papiman. ad l. 3. Theb. v. 263. De Unione in talorum tesserarumque lusu, vide supra, voce As, item ubi de his lusibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Unio — Unio …   Wikipédia en Français

  • Unio — can refer to:* Unio , a genus in the family Unionidae (freshwater mussels) * Utdanningsgruppenes Hovedorganisasjon (UNIO), a national trade union center in Norway. Unió means union in the Catalan language and is used by a number of political… …   Wikipedia

  • Unio — (Льорет де Мар,Испания) Категория отеля: Адрес: Unio 15 17, 3º,1ª, 17310 Льорет де Мар, Испани …   Каталог отелей

  • Unio — U ni*o, n. [NL., fr. L. unio unity, union, a single large pearl. See {Union}.] (Zo[ o]l.) Any one of numerous species of fresh water mussels belonging to {Unio} and many allied genera. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • unio — ● unio nom masculin (latin unio, sorte d oignon) Nom générique de la mulette …   Encyclopédie Universelle

  • Unĭo [1] — Unĭo, Untergattung der Klaffmuschel, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Unĭo [2] — Unĭo (lat.), Vereinigung, Bund. U. electorum, ein Vertrag zwischen allen Kurfürsten zur gegenseitigen Verteidigung der kurfürstlichen Rechte u. Prärogativen, welcher zuerst 1338 geschlossen u. 1558, 1745 (wiewohl hier nicht unter Beitritt von… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Unĭo — Unĭo, die Flußmuschel (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Unio — Unĭo, s. Flußmuscheln …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Unio — crassus …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”